aegida concvteret hic distinguendum: nam aegida, id 8.354.1
est pellem Amaltheae caprae, a qua nutritus est, in sinistra Iuppiter
tenet. {⁴³sane Graeci poetae turbines et procellas καταιγίδας appellant,
quod haec mota faciat tempestates. ergo 'nigrantem' tempestatem com-
moventem.}⁴³ dextra nimbosqve cieret et de dextera fulmina com- 5
moveret: nam modo nimbos pro fulminibus posuit, quae de dextera
iacit. aegidis autem concussio commovet pluvias. {⁴³ergo 'concuteret
aegida atque per eam nimbos moveret'.}⁴³