ast ego nunc conparat singula. et ne leve esset quod 1.46.1
dixerat 'ego', addidit 'deorum regina'; sic Sallustius "vos autem,
hoc est populus Romanus". {⁴³divvm autem pro divorum, sicut
'Argivum'.}⁴³ incedo incedere proprie est nobilium personarum, {⁴³hoc
est cum aliqua dignitate ambulare, ut "regina ad templum forma 5
pulcherrima Dido incessit et aut iaculo incedit melior", Sallu-
stius "sed incedunt per ora vestra magnifici"}⁴³.