| et soror et conivnx physici Iovem aetherem, id est | 1.47.1 |
| ignem volunt intellegi, Iunonem vero aërem, et quoniam tenuitate | |
| haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana. sed quoniam | |
| Iuno, hoc est aër, subiectus est igni, id est Iovi, iure superposito | |
| elemento mariti traditum nomen est. Iovem autem a iuvando dixe- | 5 |
| runt; nulla enim res sic fovet omnia, quemadmodum calor. tot | |
| annos licenter in istis elocutionibus et accusativo et ablativo utimur. | |
| dicimus enim et 'tota nocte legi' et 'totam noctem legi'. honestior | |
| tamen elocutio est per accusativum. {⁴³sane 'tot annos' continuationem | |
| significat, 'tot annis' autem intervallum.}⁴³ | 10 |