| manvs inermes aut sine sceptro, aut supplices, ut "dex- | 1.487.1 |
| tras tendamus inermes": quod tractum est de historia; qui enim | |
| se dedunt, inermes supplicant. aut re vera inermes tunc; contra | |
| Pyrrhum enim processit armatus. sane per transitum historiam | |
| tetigit, quia constat Priamum, cum ad supplicandum tentorium | 5 |
| Achillis fuisset ingressus, dormientem Achillem excitavisse, ut pro | |
| filii corpore rogaret eum, cum eum potuisset occidere: licet hoc | |
| Homerus propter Achillis turpitudinem supprimat. |