| se qvoqve principibvs permixtvm agnovit achivis aut | 1.488.1 |
| latenter proditionem tangit, ut supra diximus: {⁴³ut excusatur ab ipso | |
| in secundo "Iliaci cineres" et cetera:}⁴³ aut virtutem eius vult ostendere; | |
| nimiae enim fortitudinis est inter hostium tela versari, ut Sallustius | |
| "Catilina longe a suis inter hostilia cadavera repertus est". | 5 |
| Cornutus tamen dicit versu isto "vadimus inmixti Danais" hoc | |
| esse solvendum. |