| eoas 'e' naturaliter longa est, fit tamen brevis interdum | 1.489.1 |
| cum eam vocalis sequitur, ut "primo surgebat Eoo". nigri memno- | |
| nis arma quia Tithonus, frater Laomedontis, raptus ab Aurora | |
| filium suum Memnonem ex ipsa progenitum, {⁴³inlectus dono vitis | |
| aureae Priamo}⁴³ ad Troiae misit auxilia. {⁴³qui congressus cum Achille | 5 |
| ab eo est interemptus, cuius mortem mater Aurora hodieque matutino | |
| rore flere dicitur.}⁴³ 'nigri' autem dixit Aethiopis, unde prima consur- | |
| git Aurora. arma Vulcania, ut ille indicat versus "te potuit | |
| lacrimis Tithonia flectere coniunx". |