| dvcit amazonidvm hoc est quod supra dixit "videt Ilia- | 1.490.1 |
| cas ex ordine pugnas". Homerus enim haec omnia tacuit quae | |
| facta sunt post Hectoris mortem. 'Amazonidum' autem derivatio | |
| est pro principalitate, sicut "Scipiadas duros bello" pro Scipio- | |
| nibus. sane Amazones dictae sunt vel quod simul vivant sine viris, | 5 |
| quasi ἅμα ζῶσαι, vel quod unam mammam exustam habeant, quasi | |
| ἄνευ μαζοῦ. has autem iam non esse constat, utpote extinctas | |
| partim ab Hercule, partim ab Achille. peltis scutis brevissimis | |
| in modum lunae iam mediae. {⁴³lvnatis autem participium a feminino | |
| genere derivatum.}⁴³ | 10 |