penthesilea fvrens furentem ideo dixit, quia sororem 1.491.1
suam in venatione confixit simulans se cervam ferire. sed hoc per
transitum tangit, nam furor bellicus intellegitur. {⁴³an 'furens', quia
maiora viribus audebat. haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam
Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius ada- 5
mavit eamque honorifice sepelivit. 'ducit' autem et 'ardet' ad laudem
picturae pertinet.}⁴³