romanoqve foro Romanum forum est ubi nunc rostra 8.361.1
sunt. {⁴³sed et hic prolepsin fecit: nam postea sic dictum est.}⁴³ lavtis
mvgire carinis carinae sunt aedificia facta in carinarum modum,
quae erant circa templum Telluris. lautas autem dixit aut propter
elegantiam aedificiorum, aut propter Augustum, qui natus est in 5
curiis veteribus et nutritus in lautis carinis. {⁴³alii dicunt carinas mon-
tem nominatum, quod ager suburbanus ante portas carus erat. alii
lauta loca legatorum, quae in ea regione instructa accipere consuerant.
alii quod ibi Sabini nobiles habitaverint, quorum genus invidere et cari-
nare solebat. carinare autem est obtrectare: Ennius "contra carinan- 10
tes verba atque obscena profatus", alibi "neque me decet hanc
carinantibus edere chartis". alii quod Romani Sabinis instantibus
fugientes, eruptione aquae ferventis et ipsi liberati et hostes ab insequendo
repressi <sint. aut> quia calida aqua lavandis vulneribus apta fuit,
locus lautulus appellatus est.}⁴³ 15