{⁴³victor alcides svbiit hic ius pontificale quibusdam videtur 8.363.1
subtiliter tangere: domus enim, in qua pontifex habitat, regia dicitur,
quod in ea rex sacrificulus habitare consuesset, sicut flaminia domus,
in qua flamen habitat, dicebatur: quod hic ostendit ex persona Euandri,
quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique 5
profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis
versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia
cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude
hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo': haec enim di-
cendo quid aliud agit, quam ut sacratae religionis usum tribuat antisti 10
* * * divina communia, utpote quem etiam pontificali honore nuncupaverat,
dicens 'maxime Teucrorum ductor': neque enim quia ductor eo
maximus, sed quia maximus eo * * * omnia. regiae autem verius meminit
dicendo 'tecta subibant pauperis Euandri' <et> 'Romanoque foro': quis
enim ignorat regiam, ubi Numa habitaverit, in radicibus Palatii fini- 15
busque Romani fori esse?}⁴³ victor alcides svbiit εὐσυμβόλως,
id est bonum Aeneae omen ostenditur: {⁴³Varro enim divinarum libro
IV. Victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium dein-
ceps vicerit. sed Romae Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad
portam trigeminam, alia ad forum boarium: cuius commenti causa haec 20
exponitur. Marcus Octavius Hersennus in prima adulescentia tibicen,
postquam arti suae diffisus est, mercaturam instituit. bene re gesta
decimam Herculi dicavit. postea cum navigans hoc idem ageret, a prae-
donibus circumventus fortissime pugnavit et victor recessit. quem in
somnis Hercules docuit sua opera servatum. cui Octavius, impetrato 25
a magistratibus loco, aedem cum signo sacravit et Victorem incisis lit-
teris appellavit. ergo Vergilium non tantum ad victoriam praesentem
victorem dixisse, sed occulte perpetuo eius epitheto usum debemus acci-
pere, quippe quem Romae sub hoc nomine sacratum coli videbat; nam
supra ait "taurosque hac victor agebat", cum de pugna eius 30
alia loqueretur. sane hic 'subiit' iuxta usum praesentem accusativo
iunxit, cum antiquo more alibi dativo iunxerit, ut "progressi
subeunt luco". cepit mire dixit, ut alibi "nec te Troia
capit".}⁴³