| {⁴³dictis divinvm adspirat amorem id est dictis suis addit venu- | 8.373.1 |
| statem, ut amabiliter eius audiatur oratio.}⁴³ dictis divinvm inspi- | |
| rat amorem petitura pro filio de adulterio procreato orationem | |
| suam ingenti arte conposuit: quod etiam Vulcanus ipse testatur, | |
| dicens 'quid causas petis ex alto?' non enim aperta est eius | 5 |
| petitio, sed longo prooemio perversam amore mariti circumvenit | |
| mentem. ergo quaestionem hanc quae nascitur ex petitione Veneris | |
| inpudica, solvimus his modis: primo quod Vulcanum amore circum- | |
| venit, {⁴³nam et post completam orationem statim eum complectitur et | |
| molli amplexu fovet}⁴³: deinde quod nacta est occasionem eius temporis | 10 |
| quo Marti arma faciebat, quem fuisse sciebat adulterum: per quod | |
| datur intellegi Vulcanum iam omnem suspitionem et iram quam | |
| habuit circa Venerem, deposuisse, adeo ut arma etiam ipsi fabri- | |
| caret adultero. praeterea Vulcanum uxorium fuisse testatur et ipse | |
| Vergilius dicens "tum pater aeterno fatur devinctus | 15 |
| amore", et Statius ubi Martem Venus adloquitur, ut "at non eadem | |
| Vulcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti". | |
| nam quod dicit Donatus potuisse fieri ut cum Anchisa concumberet | |
| Venus, ante quam Vulcano nuberet, non procedit: constat enim a | |
| principio Venerem uxorem fuisse Vulcani. {⁴³sane 'divinum' θεῖον | 20 |
| debemus accipere.}⁴³ |