| {⁴³dvm bello argolici 'dum' pro 'quam diu'. sane haec oratio | 8.374.1 |
| rhetorica suasio est. nam principium a verecundia sumpsit; dicendo | |
| enim numquam se molestam antea fuisse, ostendit se inpetrare debere, | |
| praesertim ex eo quod non timuerit petere. 'nunc Iovis imperio Rutu- | |
| lorum constitit oris, ergo eadem supplex venio': haec non tantum ro- | 5 |
| gandi, sed etiam inpetrandi vim habent. verso tamen ordine: nam | |
| primo arma petit, deinde adiuvat exemplo dicendo 'te filia Nerei' etc., | |
| deinde causam 'aspice qui coeant populi'; ipsum enim 'populi' multi- | |
| tudinem significat, et quasi non inpugnet, sed inpugnetur Aeneas, ita | |
| pathos fecit dicens 'in me excidiumque meorum': nam quod a principio | 10 |
| arma petit haec ratio est, quod rem nec magnam nec difficilem Vulcano | |
| petebat. ideo et statim posuit; nam ubi maius aliquid est, ante causa | |
| dicenda est, ut praemollitis animis, tunc quod petitur suggeratur.}⁴³ |