liqvido electro {⁴³aut liquefacto, aut}⁴³ puro. et secundum 8.402.1
Plinium in naturali historia tria sunt electri genera;
unum ex arboribus, quod sucinum dicitur; aliud, quod naturaliter
invenitur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et una argenti:
quas partes etiam si naturale solvas, invenies. unde errant qui 5
dicunt melius esse naturale. electri autem natura probatur veneno,
quo recepto et stridorem emittit et varios ad iridis similitudinem
reddit colores. {⁴³et ad lumina in convivio clarius auro et argento lucet.}⁴³