| {⁴³animaeqve valent fabrica Vulcani duobus constat, ventis et | 8.403.1 |
| igne; hic ergo 'animae' pro spiritu, quo fabriles folles inflari solent.}⁴³ | |
| animae venti, ἀπὸ τῶν ἀνέμων: Horatius "inpellunt animae lin- | |
| tea Thraciae": unde et 'anima' dicitur, quae secundum aliquos | |
| ventus est, ut "atque in ventos vita recessit". pre- | 5 |
| cando viribvs indvbitare tvis id est dubitare, nam 'in' vacat. | |
| et hoc dicit: precum nimietas postulationis significat dubitationem. | |
| {⁴³sane 'indubitare' quis ante hunc?}⁴³ |