| conivgis infvsvs gremio hoc est ante concubuit et sic | 8.406.1 |
| quievit. Probus vero et Carminius propter sensum cacenphaton | |
| 'infusum' legunt, ut sit sensus: dormiit cum coniuge dormiente, | |
| id est petiit soporem, infusum etiam coniugis gremio. {⁴³alii 'infusus' | |
| legunt, ut significetur coisse illos et sic sopitos, et volunt esse emphasin | 5 |
| coitus: nam 'infusum gremio soporem' nihil esse dicunt. multi autem | |
| cacenphaton accipiunt, ne duo epitheta videantur, 'placidum' et 'infusum'. | |
| alii figurate accipiunt 'placidum per membra' pro eo quod est placidum | |
| membris. per membra potest ambiguum videri, Vulcani an Veneris.}⁴³ |