| cvrricvlo tempore modo; alias loco, alias officio. {⁴³Cicero | 8.408.1 |
| in Oratore pro loci spatio "haec sunt curricula ac spatia | |
| multiplicium variorumque verborum". et multi sic distinguunt | |
| 'inde ubi prima quies—medio iam noctis abactae curriculo expulerat | |
| somnum—cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Mi- | 5 |
| nerva impositum'; nam 'quies curriculo expulerat somnum' aut paene | |
| nihil est—quid enim est quies nisi somnus?—aut ut sit aliquid, | |
| non est abstemia matrona illa, cum surgit quiete satiata maxime. 'cui | |
| tolerare colo vitam tenuique Minerva inpositum' et hic distinguitur; | |
| quid enim est 'inpositum cinerem'? cum illud sit pulchrius: cui casti- | 10 |
| tas inposuit lanificio tolerare vitam, ut sequatur 'cinerem et sopitos | |
| suscitat ignes', ut alibi "et sopitas ignibus aras excitat".}⁴³ |