| desecto vertentem lvmina collo aut sua lumina cir- | 8.438.1 |
| cumferentem et mortis indignatione quaerentem, quorum se interitu | |
| posset ulcisci: aut certe intuentum lumina in saxa vertentem: {⁴³aut | |
| horrore suo aliorum oculos avertentem, ne cum periculo videretur}⁴³. hoc | |
| autem caput ideo Minerva fingitur habere in pectore, quod illic est | 5 |
| omnis prudentia, quae confundit alios et inperitos ac saxeos con- | |
| probat. {⁴³desecto vertentem quomodo 'vertentem'? id est secto collo | |
| non sua lumina vertentem, sed immutantem eorum faciem qui hanc | |
| vidissent: aut 'vertentem' dixit 'lumina' aversa habentem, ut habuit | |
| cum secaretur ei collum, et quaereret aspectibus vindicari.}⁴³ | 10 |