| tollite cvncta inqvit vile est quod plerique dicunt, | 8.439.1 |
| propter arma Martis iratum esse Vulcanum, praesertim cum et | |
| arment Minervam et fabricent fulmina Cyclopes, et Vulcanus dixerit | |
| 'cuncta tollite'. ergo 'tollite' aut differte est, aut celerius terminate. | |
| coeptosqve avferte labores quia dixerat 'his infor- | 5 |
| matum manibus iam parte polita fulmen erat'. |