| tyrrhenvsqve tvbae mvgire per aethera clangor | 8.526.1 |
| Tyrrhenum clangorem dixit tubae ideo, quia apud Tuscos tubam | |
| constat inventam. ergo 'Tyrrhenus clangor' sonus Tyrrhenarum | |
| tubarum. et bene congruis ominibus arma nuntiantur, per sonum | |
| tubarum. {⁴³et figurate per epitheti inmutationem Tyrrhenae tubae. Varro | 5 |
| de saeculis "auditum sonum tubae de caelo" dicit. videtur autem | |
| hic oportune Tyrrhenae tubae facta mentio, ut iam <ad> Tyrrhenorum | |
| castra vocari videatur Aeneas.}⁴³ |