fragor intonat 'fragor' est proprie armorum sonus. 8.527.1
quod autem dicit 'intonat', illuc spectat "fulminat
Aeneas armis", quae vult fragore tonitrua, splendore fulgetram
imitari. non autem mirum est a Venere allatis armis inesse fulgo-
rem: nam et Homerus dicit a Thetide oblata arma habere motum 5
quendam et spiritum, quae duo in aqua esse manifestum est. The-
tidem autem novimus nympham {⁴³esse}⁴³.