veteres sacrasse pelasgos de his varia est opinio; 8.600.1
nam alii eos ab Atheniensibus, alii a Laconibus, alii a Thessalis
dicunt originem ducere, quod est propensius: nam multas in Thes-
salia Pelasgorum constat esse civitates. hi primi Italiam tenuisse
perhibentur. {⁴³Philochorus ait ideo nominatos Pelasgos, quod velis et 5
verno tempore advenire visi sunt, ut aves. Hyginus dicit Pelasgos esse
qui Tyrrheni sunt: hoc etiam Varro commemorat.}⁴³