| arvorvm pecorisqve deo publica caerimoniarum opinio | 8.601.1 |
| hoc habet, pecorum et agrorum deum esse Silvanum. prudentiores | |
| tamen dicunt, esse eum ὑλικὸν θεὸν, hoc est deum ὕλης. ὕλη | |
| autem est faex omnium elementorum, id est ignis sordidior et aer, | |
| item aqua et terra sordidior, unde cuncta procreantur: quam ὕλην | 5 |
| Latini materiam appellaverunt; nec incongrue, cum materiae silva- | |
| rum sint. ergo quod Graeci a toto, hoc Latini a parte dixerunt. | |
| lvcvmqve diemqve hoc a Romanis traxit, apud quos nihil fuit tam | |
| sollemne quam dies consecrationis: hinc est illud "nostros- | |
| que huius meminisse minores". {⁴³ecce et hic luco et numen et con- | 10 |
| secrationem dedit.}⁴³ |