tarcho et tyrrheni Tarcho, {⁴³sic legitur, et}⁴³ Latinus 8.603.1
nominativus est de Graeco veniens, ab eo quod est Tarchon, per-
dito 'n' et 'ω' in 'ο' mutata, ut Apollo Ἀπόλλων: aliter versus non
stat. tvta tenebant castra locis hoc est et industria et natura
munitissima. sed novimus castra per naturam munita esse non 5
posse, nisi in collibus fuerint: quod si in montibus sunt, quomodo
procedit 'latis tendebat in arvis'? ne sit ergo contrarium, intelle-
gamus quod hodieque videmus et legimus, hanc collium fuisse natu-
ram, ut planities esset in summo, in qua inerant castra Tarchonis.
quamquam multi velint 'celsoque omnis de colle videri iam poterat 10
legio' ad Aenean referre, ut intellegamus venientes in collibus fuisse
Troianos, castra vero Etrusca in campis. quod si velimus accipere,
quemadmodum procedit 'tuta tenebant castra locis'? {⁴³tuta,}⁴³ id est per
naturam locorum.