| nec procvl hinc romam congrue, iuxta proprios con- | 8.635.1 |
| ditores. raptas sine more sabinas raptas spectaculo sine ullo | |
| exemplo, {⁴³aut sine ullo bono more: vel 'raptas' stupratas, id est per | |
| vim. historia autem talis est. Romulus cum turbam civium non habe- | |
| ret, asylum condidit, ad quem locum si quis confugisset, eum exinde | 5 |
| non liceret auferri. hic cum videret virorum multitudinem sine conu- | |
| biis posse deperire, a vicinis civitatibus matrimonia postulavit, sed ab | |
| eis contemptus celetes se Neptuno, equestri deo, qui et Consus dicitur, | |
| editurum proposuit. ad quos celetes cum de vicinis civitatibus maxima | |
| multitudo cum omnibus feminis convenisset, Romulus eas signo dato | 10 |
| rapi de spectaculo fecit: ob quam rem a Sabinis bellum ei indictum | |
| est. in quo cum iam capto a Sabinis Capitolio in foro Romano pugna- | |
| retur et eius milites fugerent, Iovi Statori templum se facturum esse | |
| promisit, si eius stetisset exercitus. quo voto restituta pugna cum anceps | |
| esset, intervenientibus mulieribus Sabinorum, quae iam Romanis nuptae | 15 |
| erant, pugna sedata est et icto foedere Tatius rex Sabinorum in partem | |
| urbis acceptus est: unde Romani a Curibus Quirites appellati sunt}⁴³. |