| consessv caveae cavea est ubi populus spectat. {⁴³vallis | 8.636.1 |
| autem ipsa ubi circenses editi sunt, ideo Murcia dicta est, quia quidam | |
| vicinum montem Murcum appellatum volunt; alii, quod fanum Veneris | |
| Verticordiae ibi fuerit, circa quod nemus e murtetis fuisset, inmutata | |
| littera Murciam appellatam; alii Murciam a Murcido, quod est mar- | 5 |
| cidum, dictam volunt; pars a dea Murcia, quae cum ibi Bacchanalia | |
| essent, furorem sacri ipsius murcidum faceret.}⁴³ magnis circensibvs | |
| actis 'magnis' quantum ad paupertatem pristinam pertinet: nam | |
| legimus propter equorum inopiam diversis eos tunc usos animalibus. | |
| raptae autem sunt Sabinae Consualibus, hoc est mense Martio. | 10 |
| Consus autem deus est consiliorum, qui ideo templum sub circo | |
| habet, ut ostendatur tectum esse debere consilium: inde est quod | |
| et Fidei panno velata manu sacrificabatur, quia fides tecta esse | |
| debet et velata. ideo autem dicato Consi simulacro rapuerunt Sa- | |
| binas, ut tegeretur initum de rapto consilium. iste Consus et eques | 15 |
| Neptunus dicitur, unde etiam in eius honorem circenses celebrantur. | |
| errant ergo qui dicunt 'magnis circensibus' aut Megalesiacis, aut | |
| Romanis, quos constat fieri ante kal. ian. 'actis' autem cum age- | |
| rentur, quia non erat praesens a passivo participium, ut | |
| "et qua vectus Abas". circensibvs circenses dicti vel a circuitu, | 20 |
| vel quod ubi nunc metae sunt, olim gladii ponebantur, quos cir- | |
| cumibant. dicti autem circenses ab ensibus, circa quos currebant. | |
| sane notandum positos circenses sine adiectione ludorum, cum ita | |
| dicamus ludos theatrales, ludos gladiatorios, ludos circenses. |