| romvlidis hic dativus pluralis venit ab eo, quod est 'hic | 8.638.1 |
| Romulida'. cvribvsqve severis mire {⁴³et merito}⁴³ dixit 'severis': | |
| cum enim filias perdiderint Caeninenses, Antemnates, Crustumini et | |
| Sabini, ceteris quiescentibus Sabini soli bella sumpserunt. inter- | |
| venientibus postea triginta feminis, iam enixis, de illis quae raptae | 5 |
| erant, pax facta est: ex quarum nominibus curiae appellatae sunt. | |
| in communem etiam mulierum honorem kalendae eis dicatae sunt | |
| Martiae: Horatius "Martiis caelebs quid agam kalendis?" Iuve- | |
| nalis "munera femineis tractat secreta kalendis". nec | |
| enim aliter congruit Martias kalendas esse feminarum, nisi quia, | 10 |
| ut diximus, feminae bella sedarunt. sane sciendum omnes virgines | |
| raptas excepta Hersilia, quam sublatam a marito sibi Romulus fecit | |
| uxorem. {⁴³aut 'severis' disciplina: aut rem hoc verbo reconditam dixit, | |
| quia Sabini a Lacedaemoniis originem ducunt, ut Hyginus ait de ori- | |
| gine urbium Italicarum, a Sabo, qui de Perside Lacedaemonios trans- | 15 |
| iens ad Italiam venit et expulsis Siculis tenuit loca quae Sabini habent: | |
| nam et partem Persarum nomine Caspiros appellare coepisse, qui post | |
| corrupte Casperuli dicti sunt. Cato autem et Gellius a Sabo Lacedae- | |
| monio trahere eos originem referunt. porro Lacedaemonios durissimos | |
| fuisse omnis lectio docet. Sabinorum etiam mores populum Romanum | 20 |
| secutum idem Cato dicit: merito ergo 'severis', qui et a duris paren- | |
| tibus orti sunt, et quorum disciplinam victores Romani in multis se- | |
| cuti sunt.}⁴³ |