| ivngebant foedera porca foedera, ut diximus supra, | 8.641.1 |
| dicta sunt a porca foede et crudeliter occisa; {⁴³nam cum ante | |
| gladiis configeretur, a fetialibus inventum ut silice feriretur ea causa, | |
| quod antiqui Iovis signum lapidem silicem putaverunt esse. Cicero | |
| foedera a fide putat dicta. sed huius porcae}⁴³ mors optabatur ei, qui | 5 |
| a pace resilisset. falso autem ait 'porca': nam ad hoc genus sacri- | |
| ficii porcus adhibebatur. ergo aut usurpavit genus pro genere, ut | |
| "timidi venient ad pocula dammae", cum has dammas dicamus, | |
| item supra 'lupam', cum artis sit 'hic' et 'haec lupus': aut | |
| certe illud ostendit, quia in omnibus sacris feminini generis plus | 10 |
| valent victimae. denique si per marem litare non possent, succida- | |
| nea dabatur femina; si autem per feminam non litassent, succidanea | |
| adhiberi non poterat. {⁴³quidam 'porcam' euphoniae gratia dictam volunt. | |
| huius autem facti in sacra via signa stant, Romulus a parte Palatii, | |
| Tatius venientibus a rostris.}⁴³ | 15 |