| citae mettvm in diversa qvadrigae Donatus hoc loco | 8.642.1 |
| contra metrum sentit, dicens 'citae' divisae, ut est in iure 'ercto | |
| non cito', id est patrimonio vel haereditate non divisa; nam 'citus' | |
| cum divisus significat, 'ci' longa est. ergo 'citae' veloces intelle- | |
| gamus. quem autem dicit Vergilius Mettum Mettius Fufetius dictus | 5 |
| est, quod nomen mutilavit causa metri. novimus autem nominum | |
| vel mutationem vel mutilationem concessam poetis: sic pro Polluce | |
| Castorem, pro Cytheride Lycoridem posuit, ut "sed quae legat | |
| ipsa Lycoris". hic autem Mettius Fufetius cum apud Albanos | |
| summam rerum teneret, a Romanis in auxilium contra Fidenates | 10 |
| vocatus, iure societatis venit quidem, sed in ipso proelio ad hostes | |
| defecit. quod cernens Tullus Hostilius ait voce maxima militibus | |
| suis, ita ut etiam hostis audiret 'ne trepidetis: meo consilio factum | |
| est, ut factiose Mettius Fufetius ad hostes transiret': quo consilio | |
| et suis paene iam amissas reddidit vires et effecit ne hostes cre- | 15 |
| derent Mettio. quem post victoriam captum Tullus Hostilius reli- | |
| gavit ad binas quadrigas, ita ut ab unis quadrigis traherentur | |
| manus, pedes vero ab alteris: quibus agitatis velociter eum crudeli | |
| morte discerpsit. videns itaque poeta Romano nomini incongruam | |
| esse vindictam, culpam in criminis retorquet auctorem, dicens ex | 20 |
| sua persona ad ipsum Mettium 'at tu dictis Albane maneres'. ideo | |
| etiam 'mendacis' infert, ut tacitae quaestioni et invidiae crudelitatis | |
| occurrat. {⁴³sane constat post victoriam de Albanis Romanorum, quam | |
| per conditionem Horatiorum et Curiatiorum adepti sunt, hoc factum | |
| esse quod hoc loco poeta narravit: nam quemadmodum Mettius vel ad | 25 |
| auxilium facile nisi iussus venisset? vel post cognitam fraudem acciri | |
| tam facile potuisset, nisi tamquam subiectus congratulatum victoriam | |
| ad Tullum Hostilium venisset?}⁴³ |