| nec non tarqvinivm eiectvm porsenna ivbebat Tar- | 8.646.1 |
| quinius Superbus habuit perditos filios, inter quos Arruntem. qui | |
| dum in castris esset, patre suo Ardeam obsidente, et ortus esset | |
| inter eum et Collatinum, maritum Lucretiae, de uxoribus sermo, | |
| eo usque processit contentio, ut ad probandos earum mores arreptis | 5 |
| equis statim domos suas simul proficiscerentur. ingressi itaque | |
| civitatem Collatiam, ubi fuit Lucretiae domus, invenerunt eam lani- | |
| ficio operam dantem et tristem propter mariti absentiam. inde ad | |
| Arruntis domum profecti cum uxorem eius invenissent cantilenis et | |
| saltationibus indulgentem, reversi ad castra sunt. quod Arruns | 10 |
| dolens cum de expugnanda Lucretiae castitate cogitaret, mariti eius | |
| nomine epistulam finxit et dedit Lucretiae, in qua hoc continebatur, | |
| ut Arruns susciperetur hospitio. quo facto per noctem stricto gladio | |
| eius ingressus cubiculum cum Aethiope, hac arte egit ut secum | |
| coiret, dicens 'nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, | 15 |
| tamquam in adulterio deprehenderim'. timens itaque Lucretia ne | |
| castitatis amore famam deperderet, quippe quam sine purgatione | |
| futuram esse cernebat, invita turpibus imperiis paruit. et altero | |
| die convocatis propinquis, marito Collatino, patre Tricipitino, Bruto | |
| avunculo, qui tribunus equitum celerum fuerat, rem indicans, petiit | 20 |
| ne violatus pudor, neve inultus eius esset interitus, et coniecto | |
| gladio se interemit. quem Brutus de eius corpore extractum tenens | |
| processit ad populum, et multa conquestus de Tarquinii superbia | |
| et filiorum eius turpitudine, egit ne in urbem reciperentur, aucto- | |
| ritate qua plurimum poterat: nam ut diximus, Brutus tribunus | 25 |
| equitum fuerat. sed cum non susciperetur Tarquinius contulit se | |
| ad Porsennam, regem Tusciae. qui pro Tarquinio cum ingentibus | |
| copiis capto Ianiculo et illic castris positis, Romam vehementer | |
| obsedit. et cum per sublicium pontem, hoc est ligneum, {⁴³qui modo | |
| lapideus dicitur,}⁴³ transire conaretur, solus Cocles hostilem impetum | 30 |
| sustinuit, donec a tergo pons solveretur a sociis: quo soluto se cum | |
| armis praecipitavit in Tiberim, et licet laesus {⁴³esset}⁴³ in coxa, tamen | |
| eius fluenta superavit: unde est illud ab eo dictum, cum ei in comi- | |
| tiis coxae vitium obiceretur 'per singulos gradus admoneor triumphi | |
| mei'. in tantam autem obsidionis necessitatem populus venerat, ut | 35 |
| etiam obsides daret. ex quibus Cloelia inventa occasione transna- | |
| tavit fluvium et Romam reversa est, redditaque rursus est, pacis | |
| lege eam Porsenna repetente. qui admiratus virtutem puellae dedit | |
| ei optionem, ut cum quibus vellet rediret. illa elegit virgines, {⁴³quae | |
| iniuriae poterant esse obnoxiae,}⁴³ unde Porsenna hoc quoque miratus | 40 |
| concessit, et rogavit per litteras populum Romanum, ut ei aliquid | |
| virile decerneretur: cui data est statua equestris, quam in sacra via | |
| hodieque conspicimus. eiectvm facile poterat suscipi et occidi. | |
| sed ideo non est susceptus, quia occidi non poterat religione im- | |
| pediente: rex enim etiam sacrorum fuerat. unde postea alii facti | 45 |
| sunt consules, alii reges sacrorum. porsenna unum 'n' addidit | |
| metri causa: unde et paenultimae datus accentus est: nam Porsena | |
| dictus est: Martialis "hanc spectare manum Porsena | |
| non potuit". |