| hic in eodem scuto. et congrue sacerdotes statim post | 8.663.1 |
| templa commemorat. salios qui sunt in tutela Iovis, Martis, | |
| Quirini. dicti Salii ideo quod circa aras saliunt et tripudiant. {⁴³alii | |
| a Salio, Aeneae comite, dictos volunt.}⁴³ nvdosqve lvpercos cum | |
| in honorem Panos Lupercaliorum sollemnitas celebraretur, pecora | 5 |
| Romanorum subito a latronibus rapta sunt. illi proiectis vestibus | |
| persecuti sunt latrones: quibus oppressis et receptis animalibus, | |
| propter rem a nudis prospere gestam consuetudo permansit ut nudi | |
| Lupercalia celebrarent. |