lanigerosqve apices flamines in capite habebant pil- 8.664.1
leum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid. quod
cum per aestus ferre non possent, filo tantum capita religare coe-
perunt; nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas fuerat: unde
a filo quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. verum 5
festis diebus filo deposito pillea necesse erat accipere, quae secun-
dum alios ad ostendendam sacerdotii eminentiam sunt reperta, sicut
columnae mortuis nobilibus superponuntur ad ostendendum eorum
columen. alii dicunt non propter eminentiam dignitatis hoc factum,
sed quia cum sacrificarent apud Laurolavinium et eis exta frequen- 10
ter aves de vicinis venientes lucis abriperent, eminentia virgarum
eas terrere voluerunt. exinde etiam consuetudo permansit, ut apud
Laurolavinium ingentes haberentur virgae, non breves ut in urbe.
lapsa ancilia caelo regnante Numa Pompilio scutum breve et
rotundum caelo lapsum est. et cum aruspices respondissent illic 15
fore orbis imperium, ubi illud fuisset, diligentia Numae, ne quando-
que ab hostibus posset auferri, adhibito Mamurio fabro multa simi-
lia facta sunt et in templo Martis locata. quod autem dicit ancilia,
plurali utitur numero pro singulari: nam unum lapsum est. ancile
autem dicitur aut quasi undique circumcisum, aut quasi ἀμφίχειλον, 20
id est undique labrum habens.