{⁴³fervere ab eo quod est 'fervo' facit: nam ab eo, quod est 8.677.1
'ferveo' 'fervere' facit 've' producta: sic 'effulgere'. alii dicunt anti-
que per tertiam coniugationem correpta media syllaba positum, ut "lavit
ater corpora sanguis" pro 'lavat'; de eo in tertio georgicorum
in ipso loco plenius dictum est.}⁴³ levcaten in promontorio Epiri 5
est mons Leucata: {⁴³quod quia saxa nuda in cacumine habuit, ex horum
candore Leucates appellatus est}⁴³. {⁴³avroqve effvlgere flvctvs non quod
hic ex auro fluctus esse dicat, quos supra canos dixit, sed cum mare
ex auro expressum sit, fluctus per aurum effulgent.}⁴³