| hinc avgvstvs agens italos cum de statu reipublicae | 8.678.1 |
| esset longa contentio inter Augustum, Antonium et Lepidum, pla- | |
| cuit ut totum Orientem teneret Antonius, Augustus Gallias et Hi- | |
| spanias cum Italia, Lepidus Africam Siciliam Sardiniam. ad causam | |
| maioris fidei Antonius sororem Augusti duxit uxorem. profecti itaque | 5 |
| sunt in provincias suas. sed Antonius in Aegypto captus est amore | |
| Cleopatrae, non usque quaque adeo, ut ea dimissa contra Parthos | |
| proficisceretur. quibus victis dum Cleopatrae cupiditate festinat, | |
| exercitum omnem frigore in Armenia perdidit, ipse tamen anima- | |
| lium cadaveribus pastus cum paucis ad Aegyptum est reversus. | 10 |
| ubi ei coepit suadere Cleopatra ut se sortiretur uxorem, derelicta | |
| sorore Augusti. quo facto Augustus vehementer accensus contra | |
| eum coepit bella moliri. Antonius re comperta, collectis Orientis | |
| viribus, prior cum uxore Cleopatra venit ad bellum. conflictum est | |
| navali certamine circa Actium Epiri promunturium: ubi victi sunt | 15 |
| Antonius et Cleopatra et in fugam coacti. postea occiso Antonio | |
| illa sibi serpentes adhibuit. sed quia belli civilis triumphus turpis | |
| videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augu- | |
| stum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra | |
| cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina. et | 20 |
| re vera in exercitu Antonii omnes barbari fuerunt: quod et Vergi- | |
| lius dicit 'Aegyptum viresque Orientis atque ultima secum Bactra | |
| vehit'. unde etiam de hoc bello egit triumphum: nec enim civile | |
| putatum est, quod tantummodo Romano duce gestum est, qui et | |
| ipse barbarae serviebat uxori, adeo ut praetoria ei castra concederet, | 25 |
| quorum qui potiebatur imperio, ipse vocabat exercitum: unde est | |
| illo loco de Cleopatra 'patrio vocat agmina sistro': nam Antonius | |
| consulare sibi tantum detinuit imperium, in quo sola est potestas | |
| iubendi. ille enim ducit exercitum qui habet in potestate castra | |
| praetoria. | 30 |