hinc avgvstvs agens italos cum de statu reipublicae 8.678.1
esset longa contentio inter Augustum, Antonium et Lepidum, pla-
cuit ut totum Orientem teneret Antonius, Augustus Gallias et Hi-
spanias cum Italia, Lepidus Africam Siciliam Sardiniam. ad causam
maioris fidei Antonius sororem Augusti duxit uxorem. profecti itaque 5
sunt in provincias suas. sed Antonius in Aegypto captus est amore
Cleopatrae, non usque quaque adeo, ut ea dimissa contra Parthos
proficisceretur. quibus victis dum Cleopatrae cupiditate festinat,
exercitum omnem frigore in Armenia perdidit, ipse tamen anima-
lium cadaveribus pastus cum paucis ad Aegyptum est reversus. 10
ubi ei coepit suadere Cleopatra ut se sortiretur uxorem, derelicta
sorore Augusti. quo facto Augustus vehementer accensus contra
eum coepit bella moliri. Antonius re comperta, collectis Orientis
viribus, prior cum uxore Cleopatra venit ad bellum. conflictum est
navali certamine circa Actium Epiri promunturium: ubi victi sunt 15
Antonius et Cleopatra et in fugam coacti. postea occiso Antonio
illa sibi serpentes adhibuit. sed quia belli civilis triumphus turpis
videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augu-
stum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra
cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina. et 20
re vera in exercitu Antonii omnes barbari fuerunt: quod et Vergi-
lius dicit 'Aegyptum viresque Orientis atque ultima secum Bactra
vehit'. unde etiam de hoc bello egit triumphum: nec enim civile
putatum est, quod tantummodo Romano duce gestum est, qui et
ipse barbarae serviebat uxori, adeo ut praetoria ei castra concederet, 25
quorum qui potiebatur imperio, ipse vocabat exercitum: unde est
illo loco de Cleopatra 'patrio vocat agmina sistro': nam Antonius
consulare sibi tantum detinuit imperium, in quo sola est potestas
iubendi. ille enim ducit exercitum qui habet in potestate castra
praetoria. 30