| aperitvr vertice sidvs {⁴³apparet}⁴³ sidus in vertice, hoc | 8.681.1 |
| est super galeam. nam ex quo tempore per diem stella visa est, | |
| dum sacrificaretur Veneri Genetrici et ludi funebres Caesari exhibe- | |
| rentur, {⁴³per triduum stella apparuit in septentrione}⁴³. quod sidus {⁴³Cae- | |
| saris}⁴³ putatum est Augusto persuadente: {⁴³nam ideo Augustus omnibus | 5 |
| statuis, quas divinitati Caesaris statuit, hanc stellam adiecit. ipse vero | |
| Augustus}⁴³ in honorem patris stellam in galea coepit habere depictam. | |
| {⁴³honorifice autem poeta unam stellam 'sidus' dixit, cum sidus ex multis | |
| stellis constet.}⁴³ |