| parte alia non e contra, sed in alia parte aciei. | 8.682.1 |
| ventis et dis agrippa secvndis {⁴³Agrippa dicitur ab aegro partu, | |
| id est qui pedibus nascitur. sed hic Agrippa non adeo claro genere | |
| ortus, viribus et societate Augusti ad summos honores pervenit: nam | |
| et tribunus plebi quietissimus fuit, et post tertium consul, et in multis | 5 |
| bellis cum Augusto gestis victoriam Augusto sua virtute confecit: nam | |
| et Sextum Pompeium apud Mylas ipse devicit, et apud Actium Anto- | |
| nium et Cleopatram navali certamine prope ipse superavit: ob quod | |
| meruit etiam gener esse Augusto.}⁴³ 'secundis' {⁴³ergo}⁴³ dixit Augusti com- | |
| paratione: nam hoc dicit: Augustus nimio ventorum et numinum | 10 |
| utebatur favore, Agrippa sequenti, hoc est, ille habuit primum favo- | |
| rem, hic secundum. {⁴³Hadrianus scribit Agrippam solitum tempestate | |
| orta milites cogere naves in fluctus urgere, ut consuetudine discriminis | |
| dempto metu redderet eos adversum pericula fortiores: ergo πρὸς ἀντι- | |
| διαστολήν saevi maris, quod exercitationi militibus erat, ait 'diis et | 15 |
| ventis secundis' esse pugnatum, ut tempestatem quidem Agrippa non | |
| timuerit, sed favor divinus maria constraverit. nam et ipsa Actiaca | |
| pugna cum aquilo ei esset adversus, eo exercitio, quo milites adsueverat | |
| adversum fluctus naves agere, ad portum se fugere finxisse: qua re cum | |
| hostes decepti insequi conati essent, conversis subito navigiis suis Alexan- | 20 |
| drinas naves incurrisse et telis ac flammis in eas missis, refragante | |
| hostibus flatu, cum nihil ipsi tale facere possent, victoriam consecutum. | |
| merito ergo 'ventis secundis'.}⁴³ |