parte alia non e contra, sed in alia parte aciei.
|
8.682.1
|
ventis et dis agrippa secvndis {⁴³Agrippa dicitur ab aegro partu,
|
|
id est qui pedibus nascitur. sed hic Agrippa non adeo claro genere
|
|
ortus, viribus et societate Augusti ad summos honores pervenit: nam
|
|
et tribunus plebi quietissimus fuit, et post tertium consul, et in multis
|
5
|
bellis cum Augusto gestis victoriam Augusto sua virtute confecit: nam
|
|
et Sextum Pompeium apud Mylas ipse devicit, et apud Actium Anto-
|
|
nium et Cleopatram navali certamine prope ipse superavit: ob quod
|
|
meruit etiam gener esse Augusto.}⁴³ 'secundis' {⁴³ergo}⁴³ dixit Augusti com-
|
|
paratione: nam hoc dicit: Augustus nimio ventorum et numinum
|
10
|
utebatur favore, Agrippa sequenti, hoc est, ille habuit primum favo-
|
|
rem, hic secundum. {⁴³Hadrianus scribit Agrippam solitum tempestate
|
|
orta milites cogere naves in fluctus urgere, ut consuetudine discriminis
|
|
dempto metu redderet eos adversum pericula fortiores: ergo πρὸς ἀντι-
|
|
διαστολήν saevi maris, quod exercitationi militibus erat, ait 'diis et
|
15
|
ventis secundis' esse pugnatum, ut tempestatem quidem Agrippa non
|
|
timuerit, sed favor divinus maria constraverit. nam et ipsa Actiaca
|
|
pugna cum aquilo ei esset adversus, eo exercitio, quo milites adsueverat
|
|
adversum fluctus naves agere, ad portum se fugere finxisse: qua re cum
|
|
hostes decepti insequi conati essent, conversis subito navigiis suis Alexan-
|
20
|
drinas naves incurrisse et telis ac flammis in eas missis, refragante
|
|
hostibus flatu, cum nihil ipsi tale facere possent, victoriam consecutum.
|
|
merito ergo 'ventis secundis'.}⁴³
|
|