cvncti nam lecti navibvs bene addidit 'lecti', ne peni- 1.518.1
tus omnes intellegeres. nonnulli tamen 'lectis navibus' legunt:
quod et si sit, hypallage est, et illuc sensus recurrit. et sciendum,
plerumque ut hoc loco addi aliquid generalitati et fieri specialita-
tem. item si dicas 'omnes scolastici laborant', generalitas est; si 5
addas 'isti', fit specialitas, ut Sallustius "transgressos omnis reci-
pit mons Balleia" prudenter addidit 'transgressos'. {⁴³cvncti
non idem significat quod omnes. Cicero saepe ait "cuncti atque omnes",
quia omnes non statim sunt cuncti, nisi idem simul sunt iuncti.}⁴³