orantes veniam pacem propter incendium navium. et 1.519.1
proprie verbum pontificale est: unde est "tu modo posce deos ve-
niam" et paulo post "pacemque per aras exquirunt". dicta
autem venia ad eliciendam misericordiam; meretur enim benivolen-
tiam numinum qui, licet innocens sit, veniam tamen tamquam pec- 5
caverit petit: unde est confessio illa in Terentio "quid meritu's?
crucem". {⁴³orantes veniam] venia quidem pro culpa petitur, sed
nunc beneficium. aliqui tamen veniam pro inpunitate accipiunt, nam
mox addidit 'prohibe infandos a navibus ignes'.}⁴³