| dona recognoscit popvlorvm aurum coronarium dicit, | 8.721.1 |
| quod {⁴³triumphantibus}⁴³ hodieque a victis gentibus datur. inponebant | |
| autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. ideo ergo | |
| dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. {⁴³aptatqve | |
| svperbis postibvs porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra | 5 |
| omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur 'ad nationes'.}⁴³ |