| hic nomadvm genvs atqui Antonius Orientis habuit popu- | 8.724.1 |
| los; sed intellegamus has gentes Africae operas suas locasse et simul | |
| cum Antonio ab Augusto esse superatas. discinctos vel habitum | |
| eorum ostendit, qui usque in talos fluebat: quod Plautus ridet in | |
| Poenulo dicens "quae est illa avis?" cum Afrum vidisset | 5 |
| vestem dimissam trahentem; {⁴³neque enim utuntur hodieque zonis:}⁴³ aut | |
| 'discinctos' dixit inhabiles militiae; omnes enim qui militant cincti | |
| sunt: aut certe inefficaces, ut contra 'praecinctos' strenuos dicimus: | |
| Horatius "altius ac nos praecinctis unum". unde et Graece εὔζω- | |
| νος appellatur non qui bonam zonam habet, sed qui est strenuus. | 10 |
| mvlciber Vulcanus, ab eo quod totum ignis permulcet: {⁴³aut quod | |
| ipse mulcatus pedes sit, sicut quibusdam videtur: aut quod igni mulceatur}⁴³. |