| nimborvm nimbi nunc ventos significant, plerumque nubes | 1.51.1 |
| vel pluvias: ergo prout locus fuerit intellegamus. proprie tamen | |
| nimbi vocantur repentinae et praecipites pluviae; nam pluvias dici- | |
| mus lentas et iuges. {⁴³et figurate 'patriam, loca'; unum enim varietas | |
| ipsa significat.}⁴³ loca feta nunc plena, ut alio loco "feta armis". | 5 |
| sciendum est autem fetam dici et gravidam et partu liberatam, ut | |
| "fecerat et viridi fetam Mavortis in antro"; enixam autem eam | |
| fuisse lac, quod pueris praebebatur, ostendit. item fetam gravidam | |
| illo loco ostendit, "non insueta graves temptabunt pabula | |
| fetas". ergo quia feta medius sermo est, bene hoc loco epitheto | 10 |
| discrevit, dicens 'graves fetas', ut bonum facinus et malum facinus | |
| dicimus, bonum venenum et malum venenum. avstris figura est | |
| celebrata apud Vergilium: et est species pro genere. legerat apud | |
| Ennium "furentibus ventis", sed quasi asperum fugit et posuit | |
| 'austris' pro ventis. | 15 |