aeoliam venit novem insulae, quae sunt post fretum Si- 1.52.1
ciliae, appellantur Aeoliae ab Aeolo rege, Hippotae filio, licet
habeant et propria nomina. unde et Vergilius ait "Aeoliam Li-
paren". poetae quidem fingunt hunc regem esse ventorum, sed
ut Varro dicit, rex fuit insularum, ex quarum nebulis et fumo Vul- 5
caniae insulae praedicens futura flabra ventorum inperitis visus est
ventos sua potestate retinere. {⁴³aeoliam venit in Aeoliam. detraxit
<praepositionem>, ut "Italiam fato". Aeolus Hippotae sive Iovis sive
Neptuni filius. qui cum immineret bellum, quo Tyrrhenus, Lipari
frater, Peloponnesum vastare proposuisset, missus ab Agamemnone, ut 10
freta tueretur, pervenit ad Liparum, qui supra dictas insulas regebat
imperio, factaque amicitia Cyanam filiam eius in matrimonium sumpsit
et Strongulam insulam in qua maneret accepit.}⁴³ hic illic, ut supe-
rius "hic currus fuit". vasto antro physica ratione hoc fingit
poeta. naturale enim est ut loca concava plena sint ventis. {⁴³sane 15
'vasto' pro desolato veteres ponebant. Ennius Iphigenia "quae nunc
abs te viduae et vastae virgines sunt". ponebant et pro magno.
Clodius commentariorum "vasta: inania magna".}⁴³