lvctantes elaborantes egredi {⁴³vel inter se saevientes}⁴³. 1.53.1
sonoras graves sonis, et est tempestatis epitheton. ordo autem
talis est, Aeolus ventos et tempestates sonoras vasto antro premit.
{⁴³quidam 'sonoras' semper strepentes tradunt, ut "fluminibusque sono-
ris"; nam sonorum est quidquid sine intermissione sonum servat, sonans 5
vero quod ad tempus auditur. male autem quidam accipiunt 'sonoras'
pro sonantes, cum sit proprium 'sonoras', ut θάλασσά τε ἠχήεσσα.
aliud est enim ἠχοῦσα, id est sonans.}⁴³