| nec pietate fvit multum interest inter iustitiam et | 1.545.1 |
| pietatem; nam pietas pars iustitiae est, sicut severitas. nunc ergo | |
| hoc dicit, qua parte sit iustus, id est pietate. et bene duo laudat | |
| in Aenea: pietatem, quam a Didone inpetrare contendit, et virtu- | |
| tem, quam vult timeri. {⁴³qvo ivstior alter nec pietate fvit nec bello | 5 |
| maior et armis] qui et beneficium referre potest, et vindicare.}⁴³ bello | |
| maior et armis non est iteratio; nam bellum et consilium habet, 'arma' | |
| tantum in actu ipso sunt. {⁴³bello maior et armis] hoc est scientia | |
| rei militaris et viribus dimicandi, ut aliud <sit> animi, aliud corporis.}⁴³ |