| {⁴³qvem si fata virvm servant unum sensum in tres partes | 1.546.1 |
| divisit, et potuit reprehendi idem dixisse, nisi ostenderet eum libenter | |
| voto suo inmorari. tale est illud "si numina vestra incolumem Pal- | |
| lanta mihi" et cetera.}⁴³ si vescitvr avra vescor illa re, ut alibi | |
| "vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo | 5 |
| bovis et lustralibus extis". nec nos decipiat quod dicit Plinius, | |
| ut elocutiones ex similibus formemus; nam ecce comedo illam rem | |
| dicimus, nec tamen vescor illam rem. et ipse enim dicit non | |
| usquequaque hoc esse faciendum. {⁴³si vescitvr avra] verbum in- | |
| choativum sine praeterito tempore et quod a se nascitur. sane hic | 10 |
| 'vescitur' pro fruitur posuit; nam non comedit auram, sed vivit ea.}⁴³ |