| tvm breviter dido atqui non breviter loquitur. sed | 1.561.1 |
| breve et longum, parvum et magnum perfectum nihil habent, sed | |
| per conparationem intelleguntur, ut supra de provincia "est locus" | |
| orbis, ut diximus, conparatione. item hoc loco 'breviter', id est | |
| minus, quam Ilioneus. et notandum regum esse breviloquium, ut | 5 |
| multis in Vergilio locis probatur, feminarum verecundiam: unde | |
| utrumque dedit Didoni. vvltvm demissa nota figura est, ut | |
| "oculos suffusa nitentes". {⁴³dicendo autem 'vultum demissa' aliud | |
| genus officii adiecit.}⁴³ |