| solvite corde metvm tevcri sicut supra Iovis oratio, | 1.562.1 |
| partim obiecta purgat partim petita promittit. sciendum sane, quia | |
| cum petuntur vel promittuntur aliqua, a validissimis inchoandum | |
| est, ut hoc loco. et est genus argumenti a necessario. {⁴³solvite | |
| corde metvm tevcri] qui pollicetur statim debet promittere, tunc subiun- | 5 |
| gere si qua vult, ne exspectatione suspensus detineatur auditor. nam et | |
| in Aeoli oratione statim promittit.}⁴³ seclvdite cvras iteratio | |
| est ad augmentum benivolentiae, {⁴³hoc est, ad confirmandum suppli- | |
| cum animum}⁴³. 'secludite' vero pro excludite: quod fit aut propter | |
| hiatum, aut propter suavitatem, ut a, "silice in nuda conixa re- | 10 |
| liquit" pro enixa. |