| et tvnicae manicas tunicae vestrae habent manicas, | 9.613.1 |
| quod etiam Cicero vituperat, dicens "manicatis et talaribus tuni- | |
| cis": nam colobiis utebantur antiqui. {⁴³sane 'habent' bis audiendum.}⁴³ | |
| et habent redimicvla mitrae illud dicturus fuerat, habetis in | |
| pilleis redimicula: quod convertit in vituperationem maiorem, dicens | 5 |
| 'religatas habetis mitras'. nam pillea virorum sunt, mitrae femi- | |
| narum, quas calauticas dicunt. mitra autem proprie Lydorum fuit, | |
| ut "Maeonia mentum mitra": quem habitum imitati sunt | |
| Troiani. {⁴³alii mitras meretricum esse voluerunt, quod hic tamquam | |
| effeminatis obicitur.}⁴³ | 10 |