| o vere phrygiae ipsos vituperaverat 'Phryges', nunc ad | 9.614.1 |
| maiorem iniuriam Phrygias, non Phryges dicit. alta dindyma | |
| montes matris deum. {⁴³'ite' autem 'per alta' sic dixit, quasi currite | |
| per Dindyma et ducite choros per Dindyma. nec sufficit Numano | |
| loqui iniuriam Troianorum, nisi etiam sacris numinum contumeliam | 5 |
| faciat. sed hoc iam quasi moriturus loquitur: hoc est enim 'digna atque | |
| indigna relatu vociferans', ut 'digna' sint quae de suorum virtute dixit, | |
| 'indigna' quae impia et in deos ausus est.}⁴³ |